EPISTULA LEONINA XI

N.B.! EPISTULAS LEONINAS ACCIPIS G R A T I S ET S I N E ULLA OBLIGATIONE.

NAM LEO LATINUS PUTAT HOMINIBUS LATINAM LINGUAM DISCENTIBUS AUT

DOCENTIBUS CORDI ESSE VERBA LATINA.

SI TAMEN TALES EPISTULAS ACCIPERE NON VIS, RESCRIBE HOC NOBIS: TUM

STATIM NOMEN TUUM EX INDICE ACCEPTORUM TOLLEMUS.

ARGUMENTA

NUNTII SCHOLARES: VAE MAGISTRIS !

PHRYNE QUIS FUERIT

CRABATUS (IV)

VOCABULA ZOOLOGICA (VI)

 

LEO LATINUS OMNIBUS HOMINIBUS LATINAM LINGUAM AMANTIBUS

SAL.PL.DIC. S.V.B.E.E.V.

Cum sciam multos vestrum esse magistros, omnes esse aut quondam fuisse discipulos, consentaneum esse mihi videtur, ut his in epistulis etiam referam de rebus scholaribus. Ergo legite de fortunâ magistrorum miserrimâ: Eheu magistri, quibus severissimê interdictum est, ne discipulos mulcent quoquomodo, ipsi ab illis vapulant! VAE MAGISTRIS! Quid faciendumst? Legite et iudicate Leonique Latino scribite quidquid in buccam vobis venerit.

Secundo loco vobis commendo, ut legatis de PHRYNE hetaerâ Thespiensi, quae fuit pulchritudine divinâ: eadem – vix credibile – ausa est contendere se pulchritudine parem esse ipsi deae Veneri. Nefas! Tamen iudices Areopagi, ipso aspectu Phrynes denudatae persuasi ab accusatione impietatis destiterunt absolveruntque mulierem speciosissimam.

Ecce CRABATI Latini vobis praebetur iam pars quarta! Cui symbolae insunt imagines atrocis Magi Magistri Molitoris necnon clementis Tondae amici Crabati; quorum personas in cinemate gerunt Christianus Redl et Daniel Brühl.

Denique rogo vos, ne omittatis VOCABULA ZOOLOGICA laboriosê atque studiosê collecta: iisdem agitur de mammalibus animalibus ungulatis.

Diem Dominicum utinam degatis iucundê atque recreabiliter.

Pancraticê valete mihique favere pergite.

Medullitus vos salutat

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

NUNTII SCHOLARES: MAGISTROS VAPULARE

 

Vae magistris nationis victimis vapulantibus !

 

 

d.15. m.Iul. a.2006

 


IN OECO SCHOLARI NERVOS AFFLIGI


Ferê secundum quemque magistrum pati minas atque offensiones


Magistri vehementer dolent offensionibus discipulorum verbalibus, immo corporalibus. Hoc inventum est ab investigatoribus Universitatis Friburgensis. Iidem investigaverunt tertium quemque magistrum nimiâ intentione scholari (orig. Schulstress) dolere et aegrotare ex animo.


Ab investigatoribus Friburgensibus inventum est in scholis eruditionis generalis ferê secundum quemque magistrum iam passum esse discipulorum minas atque offensiones. Quadragenas trinas partes centesimas (43%) magistrorum, qui ab investigatoribus interrogati essent, his duodecim mensibus fuisse victimas vehementium invectionum verbalium – praecipuê in scholis principalibus.

DER SPIEGEL

Ioachimus Bauer psychotherapeutes dixit magistris imminere discipulos ad vim adhibendam etiam etiamque paratiores. "Quantitate" idem curator animarum inquit „minarum atque violentiae magistris imminente, quae ex hac investigatione apparuerit, graviter sollicitamur". Ioachimus autem praepositus est gregi cuidam sectionis medicinae psychosomaticae et psychotherapiae, qui operatur in clinico universitatis Friburgensis. Idem grex operatorius investigavit, quantis molestiis professionis et valetudinis laborarent magistri. Grex autem Bauerianus interrogavit 950 (nongentos quinquaginta) paedagogos 70 (septuaginta) scholarum principalium et 19 (undeviginti) gymnasiorum, quae sita sunt aut intra aut circa urbem Friburgensem.

Plerumque magistri patiuntur minas et offensiones a discipulis factas. Sed septenas magistrorum centesimas partes (7%) etiam expertas esse possessionem suam personalem a discipulis affligi vel destrui. 1,4 (unam-virgula-quattuor) partes per centum magistrorum factas esse victimas violentiae corporalis. Ioachimus Bauer a relatoribus actorum diurnorum, c.t. „Die Welt" (in editione diei Saturni) interrogatus: "Equidem" inquit „ qui sum medicus, nescio an desisterem a professione meâ, si mihi vi minaretur vicesimus quisque homo patiens a me curandus".

"Professio magistri est professio relationum socialium"

Investigatores rettulerunt inde effici, ut tricenae fere partes magistrorum centesimae (30%) laborarent symptomatibus intentionis nimiae et molestiarum, praesertim insomniis et depressionibus. In causâ esse labores superabundantes, qui a magistris essent exanclandi sine laude aut comprobatione publicâ. Vicenas binas magistrorum partes centesimas (22%) opinari laborem suum parum laudari honestarive. Bauer autem sentit magistros scholares meritos esse meliorem comprobationem honorationemve laboris sui. Oportere, ut finiatur publica magistrorum diffamationem inque eosdem hominum instigationem.

"Magistri" Bauer inquit, „meriti sunt magis aestimari et laudari pro labore ab iisdem exanclato". "Urgentissimê necessarium est, ut labores scholares magis redigantur ad necessitates genuinê humanas." Hoc fieri posse auctis exercitiis athleticis aut creativis – optimê in scholâ diei integri. Sed requiri etiam studia et opera parentium. Bauer dixit oportere ne iidem liberorum educationem relinquantur solis magistris.

Investigatores postulaverunt, ne in magistris instituendis respicerentur solae indigentiae disciplinarum. Magistros futuros instruendos esse etiam faculatate psychologicâ. "Professio magistri" Bauer inquit „est professio relationum socialium. Tamen multi magistri parum sciunt, quomodo efficiantur relationes sociales satis aptae, praesertim, si agitur cum sociis etiam etiamque difficilioribus."

Hanc relationem d.15.m.Iul. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

d.12. m.Nov. a.2008, h.17:18

SCHOLA SAEVA

Magistrum a discipulo esse mulcatum

In Bavariâ discipulus quattuordecim annos natus magistrum suum bis colaphavit, quia ille dixerat, ut ex oeco classiario exiret. Magister scholae principalis nunc docendi inhabilis est, discipulo per quattuor septimanas non licebit scholam intrare.

Magister Neo-Ulmensis volebat discipulum ex institutione emittere, cum puer quattuordecim annos natus illum mulcavit: Adulescens magistrum bis colaphavit. Eo vir tam graviter violatus est, ut a medico probaretur aegrotus esse.

Locutor astynomicus declaravit discipulum ante meridiem diei Mercurii in institutione mathematicâ in magistrum duodesexagenarium, qui classi moderaretur, invectum esse. Magister voluerat discipulum ab oeco classis prohibere, quia ille institutionem perturbaverat.

Astynomi rettulerunt eundem discipulum 14 annos natum pro difficili haberi et propter facinus suum ad quattuor septimanas exclusum esse ab institutione. In hoc spatium temporis astynomos praeterea vetuisse, ne ille discipulus intraret loca scholae. Praeterea deliberari, num discipulus relegetur ad aliam scholam. Magister hôc tempore non iam est habilis ad docendum, ignotum fuit, quamdiu non posset officio fungi.

Hanc relationem d.12.m.Nov. a.2008 h.17.18 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „SCHULE BRUTAL – Schüler schlägt Lehrer zusammen") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

BEROLINUM

Discipulum elementarium alapatum* esse magistros

Puer novem annos natus Berolinensis aggressus est magistros suos. Qui discipulus elementarius enim tribus paedagogis alapas duxit. Itaque ad tres septimanas ab institutione scholari exclusus est.

Berolino ex urbe – Idem puer novem annos natus frequentat scholam elementariam Ludovici Caueri, quae sita est in tribu Charlottenburg. Ephemeris „Tagesspiegel" hodie refert die Lunae factam esse rem extraordinariam. Manfredus Kammerer, director scholae, dixit illum discipulum tertiae classis, qui esset stirpis Turcicae, „institutionem scholarem graviter temeravisse necnon magistros et condiscipulos primo provocasse verbisque laesisse". Cum magister matheseos interveniret, puerum eidem alapam duxisse. Puerum novem annos natum, postquam ad stationem scholarem allatus sit, etiam operarium socialem et magistram athleticam alapatum esse.

Director: "Talem rem" inquit „non expertus sum antea per 39 (undequadraginta) annos muneris mei". Necnon addidit: „Hunc puerum ad duas septimanas ex institutione exclusimus, etiam ut tutaremur magistros et condiscipulos". Nunc consuli, quid faciendum esset de illo puero. Consultum iam esse psychologum scholarem; officium iuvenum et administrationem scholarem esse certiores factas.

Relatione idem puer refertur iam ex initio primae classis fuisse notabilis. Eundem ab operario sociali usque nunc curatum esse frustrâ – praesertim cum familia huius pueri non valdê cooperata esset.

Dicuntur anno praeterito administrationi scholari nuntiati esse 628 (sescenti duodetriginta) casûs violentiae in scholis elementariis facti.

______________

*alapārī, alapor, -ātus sum alqm. = alci. alapam dūcere, Angl. to box a person’s ears; Fr. souffleter, gifler; Ital. schiaffeggiare; Hisp. abofetear, dar de bofetadas; Neogr. μπατσίζω.

Hanc relationem d.15.m.Dec., h.13.16, a.2007 in periodico interretiali „SPIEGEL-online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

 

 

 

 

d.07. m.Sept. a.2006

VIOLENTIA SCHOLARIS

Magistram mulcatam esse a discipulo 12 annos nato

Ecce rem in scholâ Gelsenkirchiana rem saevê: Colaphis et pedum ictibus puer 12 annos natus magistram suam tractavit. Quae eundem iusserat in loca scholare revenire, cum cucurrisset in viam stratam.

Gelsenkirchen ex urbe – Haec res accidit ante primam horam institutionis scholaris: Puer 12 annos natus compluries colaphavit paedagogam, eandem verbis pessimis laesit, eidemque ostentavit nates suas denudatas. Puer furens, qui iterum iterumque magistram conculcabat, refrenari non potuit nisi collegis illius adiuvantibus.

Postea puero iterum licuit particeps esse institutionis, sed magistra rem astynomîs indicavit. Quod verisimile est nihil valiturum esse: Nam idem discipulus minorennis (qui iam antea insignis fuerat moribus suis pessimis) nondum potest lêge puniri.

Hanc relationem d.15.m.Dec., h.13.16, a.2007 in periodico interretiali „SPIEGEL-online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

 

d.23. m.Iun. a.2008, h.16:40

CINEMA CAMEROPHONI

Quattuor discipulas persecutas esse magistrum

Istae puellae magistrum verbis laesêre, conculcavêre, pigmento oblêvêre, venatae sunt – haec omnia a quattuor discipulabus Austriacis camerophono cinematographata monstrata sunt in sede interretiali „YouTube". Nunc iisdem discipulabus imminet exclusio scholaris necnon perquisitio astynomica.

Istae quattuor puellae, omnes aetate quindecim ferê annorum, participaturae erant institutionem artis figurativae et operum fabrilium. Eaedem discipulae scholae altioris professionum oeconomicarum Fohnsdorpiensis aliter ac earundem condiscipuli non profectae erant ad iter classiarium facendum. Eiusdem itineris in loco debuerunt participare institutionem „Eruditionis imaginariae", quae habebatur in classi paralleli.

 

En camerophonum telum scelestum: Impetus in magistrum factus necnon cinema interreti impositum, quo ad oculos demonstretur facinus reverâ factum esse.

Ut ephemerides Austriacae, quae appellantur "Der Standard" et "Kurier" et "Kleine Zeitung" congruenter referunt, eaedem discipulae iam duobus diebus ante hunc impetum victimam elegerant „magistrum artis fabrilis, qui dicebatur esse animi clementis". Quem voluerunt provocare. Puellae in institutione ludebant telephonis suis mobilibus, una ex iis vacuam lagoenam plasticam proiecit in caput magistri.

Cum magister discipulae abstulisset telephonum mobile, discipulae etiam procaciores factae sunt: Quae malis verbis in magistrum increpitabant, eundem pigmentis aspergebant et conculcabant. Una ex illis impetûs camerophono recepit. Manifestum est has puellas iam in initio voluisse tale cinema interreti imponere.

Nihil nisi "actio iocosa aliquantulo exaggerata"?

Ephemerides has scaenas quodammodo venatorias describentes nuntiant magistrum leviter violatum denique ex oeco classiario aufugisse. Deinde discipulas eundem persecutas esse, magistrum timore correptum se conclavi inclusisse. Puellae pugnis pedibusque ianuam pulsabant; magistrum telephono mobili conatus est auxilium arcessere.

Alii magistri re custodiae subiectâ voluerunt collegam victimam e conclavi liberare. At magister consternatior erat, quam ut ianuam aperiret. Pedellus demum eundem liberavit eo quod ianuam e cardinibus elevavit.

Inde ex impetu discipularum magister aegrotat. Mox res astynomis est indicata, etiam actor publicus est mandatus. At puellae earumque parentes conantur rationem reddere affirmantes nihil factum esse nisi „actionem iocosam aliquantulo exaggeratam". At in conferentiâ scholari mox invocatâ collegium magistrorum necnon tres parentum repraesentatores una voce petiverunt, ut illae discipulae suspenderentur et e schola excluderentur. Die Lunae consiliarius scholarum provinciae Stiriae (Steiermark) suspensioni assensus est. Septimanis proximis fieri poterit, ut discipulae post alias quoque auditiones e schola excludantur.

Landesschulratssprecher Michael Samec locutor consiliarii scholarum provincialis ephemeridi "Der Standard" dixit haec: "Hoc tempore tales actiones discipulis sunt gratissimae." Discipulos certatim studere, ut magistros professoresve in difficultates quam iniucundissimas agerent et totam rem camerophoni cinemate reciperent et deinde idem cinema interreti imponerent. Primum discipulos fecisse "Happy Slapping", i.e. condiscipulos mulcavisse mulcationemque cinematographasse – nunc ordinem vocare magistros.

Hanc relationem d.23.m.Iun. a.2008, h.16.40, in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „Handy-Video - Vier Schülerinnen machen Hatz auf Lehrer") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

IN AULA SCHOLARI

Discipulum magistro colaphum duxisse

Quidam discipulus classis octavae refertur directorem vicarium Casseliensis scholae universalis colapho humum deiecisse et deinde eundem conculcavisse. In discipulum quindecim annos natum inquiritur propter suspicionem laesionis corporalis periculosae.

Gerhardus (Gerd) Hallaschka, director Casselliensis scholae universalis, refert eundem puerum diei Lunae tempore antemeridiano intra pausam in locis scholae apparuisse – quamvis die Veneris in tempus nondum definitum ab institutione exclusus esset. Deinde in aulâ scholae rixam exortam esse pueri quindenarii et directoris vicarii. Gerhardus autem nihil dicere voluit de eventibus, quorum causâ puer ab institutione scholari exclusus erat.

Îdem discipulus classis octavae dicitur directorem vicarium colapho humum deiecisse eundemque conculcasse. Hoc nuntiatum est ab astynomis relationem ephemeridos "Hessisch/Niedersächsische Allgemeine (HNA)" affirmantibus. Locutor quidam astynomicus dixit inquiri in discipulum propter suspicionem laesionis corporalis periculosae.

Schola Iosephi de Eichendorff, in qua haec res facta est, compluribus iam praemiis honestata est propter extraordinaria incepta vel „proiecta" paedagogica. Quae est una ex viginti (20) ferê Germanicis scholis „Coetûs Romaniensis" (Club-of-Rome).

Coetus Romaniensis a.1968 Româ in urbe conditus est. Îdem coetus, qui saepe dicitur esse „circulus cogitatorum", inde ex eo tempore studet ubique terrarum fovere conscientiam problematum complexorum atque solutionum possibilium. Scholae permissionem Coetûs Romaniensis petentes non accipient nisi per quinquennium hominibus peritis comitantibus processerint in viâ a se ipsis electâ.

Hanc relationem d.26.m.Febr. a.2008 h.19.08 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Rectorem scholae cultro petitum esse a discipulo


Biberacensis schola realis Dollingeriana

 

Puer 15 (quindecom) annorum mane diei Mercurii cultro petivit rectorem scholae realis Dollingerianae.

BIBERACO ex oppido Suebico Inter colloquium in rectoratu factum, in quo agendum erat de classe repetendâ, puer destrinxit cultrum coquinarium secum allatum et leviter vulneravit pectus rectoris 41 (quadraginta unum annos) nati. Quidam locutor officii consiliarii provincialis (orig. Landratsamt) dixit cultrum a costâ resiluisse. Discipulus a magistrâ placatus ab astyphylacibus est comprehensus. Eius condiscipuli non fuerunt in periculo.

Idem discipulus classem octavam iam repetiverat. In officio consiliarii provincialis Biberacensis praepositus officii scholae eruditionisque dixit illi discipulo, ut tandem scholam aliquam absolveret, scholâ reali relictâ adeundam esse scholam principalem (orig. Hauptschule). Schola realis Dollingeriana maxima est septem scholarum realium huius circuli provincialis; eadem non habetur pro scholâ difficultatum socialium maiorum (orig. „Brennpunkt(schule)").

Etiam in oppido Heidenheim die scholae ante ferias ultimo accidit res extraordinaria. Ibidem enim, cum puer 13 (tredecim) annos natus minatus esset se facturum esse cursum amucianum, arcessiti sunt astyphylaces. Puer videtur easdem minas scripsisse molestiâ temporis (orig. Langeweile) vexatus.

Hanc relationem d.23.m.Iul. a.2008 in periodico interretiali „SZON – Das Internetportal der Schwäbischen Zeitung" editam (titulus originalis: „Schüler sticht auf Rektor ein") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Minae amucianae in scholâ Heidenhemiensi scriptae

Quidam discipulus 13 (tredecim) annos natus eo, quod minatus est se die ante ferias ultimo facturum esse cursum amucianum, effecit, ut astyphylaces arcesserentur.

HEIDENHEMIÂ ex oppido Astynomi die Mercurii nuntiaverunt praepositos scholae die Martis minas conscribillatas invenisse in loculo depositorio mensae alicuius in oeco classiario statutae. Astyphylaces ab iisdem certiores factos deinde compluribus discipulis perquisitis invenisse puerum illum 13 annos natum.

Astynomi dicunt eundem discipulum concessisse se sine causâ et prorsus inconsideratê illa verba minacia iam septimanâ ante inter institutionem scripsisse sub mensâ scholari. Se die Lunae horâ institutionis conatum esse textum delere, sed hoc sibi non contigisse. Astynomi nunc deliberant, num puero solvendi sint sumptûs laboris astyphylacum.

Hanc relationem d.23.m.Iul. a.2008, h.15.40 in periodico interretiali „SZON – Das Internetportal der Schwäbischen Zeitschrift" editam (titulus originalis: „Amoklaufdrohung an Heidenheimer Schule") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

 

MOLESTATIO INTERRETIALIS SEU CYBERNETICA

Magistrum a discipulis subsannatum esse –

coram publico interretiali

Scripsit Barbara Hans, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Discipuli cinematógraphant magistrae capitium sive vestis ambitum collarem (Fr. décolleté), magistri detrahunt bracas – et brevi post harum scaenarum scopocinemata (Angl. videofilms) monstrantur in interreti. Novissimus hic mos discipulorum depravatus in Magnâ Britanniâ exortus appellatur „cyber-bullying", i.e. molestatio cybernetica: Interreti telephonisque mobilibus paedagogi irrisui fiunt universo communitati interretiali.

Magister discipulis tergum obvertit, caput inclinat, aliquid tabulae inscribit. Tamquam sagitta aliqui puer e sede suâ in angulo oeci postico se proicit versus tabulam. Idem se appropinquat magistro, eius coxendices amplectitur et – detrahit magistri bracas. Magister autem, post momentum temporis, quo territus manet immotus, bracis suis retractis, subligari obtecto se proripit per oecum classis in maleficum versus.

Schola Scotica: Discipulus detrahit bracas magistri

 

 

 

 

 


Hôc scopocinemate (videofilm), quod spectari potuit in sede interretiali, c.n. „You Tube", monstratur, quomodo discipulus e sede suâ se proiciat in magistrum.....

 

 

 

 


...eiusdem coxendices circumplectatur...

 

 

 

 

 

 


...magistri bracas attingat....et...

 

 

 

 


...easdem detrahat.

 

 

 

 


Denudatus dorsum flectit....

 

...bracas retrahit...

 

 

 

 


... et se proripit in discipulum.


Tales imagines telephono mobili cinematographatae mittuntur ad „YouTube" sedem interretialem. In descriptione scopocinematis dicitur iste dolus nexus esse a discipulo oppidi Cumbernauld prope Glascuam (Glasgow) siti.

Quo casu in Magnâ Britanniâ effecta est magna tumultuatio. Uniones magistrorum nunc discutiunt de molestatione quae dicitur cybernetica – genus molestandi, quo instrumenta technica velut telephona mobilia aut computatra adhibeantur. Unio magistrorum, cui nomen est ATL, affirmat hoc genus molestandi his annis valdê exauctum esse.

Maria Bousted, praeposita huius unionis: "Molestatione cyberneticâ" inquit, „res, quae ex saeculis iam exstat, novâ ratione ingravatur". Problema fieri difficilius.

Capitium magistrae – ab omnibus potest inspici

Saepius saepiusque magistrorum molestationes telephonis mobilibus receptae publicantur interreti. Magistro hôc dolo infamia infertur coram aliquot miliardis hominum – ubique terrarum. Detrimentum autem magistri sic afflicti augetur numero spectatorum.

Nonnullis scopocinematibus huiusmodi inspicitur magistrae capitium – aut eiusdem gunna (Angl. skirt). In pessimis casibus magistri per scaenas falsatas fiunt actores principales cinematum pornographicorum.

Molestatio cybernetica est multiplex: Discipuli numero telephonico magistri sescenties electo auscultabulum semper tacitê deponunt. Discipuli conviciatores mittunt epistulas electronicas obscaenas et terrificas et infames. Alii faciunt scopocinemata, quibus magistris infamiam inferant. Dolus ipse licet sit tam vetustus quam schola ipsa – novis methodis technicis effectus multo vehementior est et dolorosior. Nam cum prius effectûs talium dolorum plerumque limitati sint oeco classis aut aulâ scholae, hodie telephono mobili et computatro fieri potest, ut magistri vexentur sine limitibus loci et temporis.

Quantacumque sint commoda novarum rationum technicarum, magistris molestatis esse earundem effectûs esse horribiles, Bousted unionis magistrorum locutrix dicit. Domina Bousted: „Tales magistri" inquit „publicê humiliantur, eorum fama obscuratur, eorum dignitas professionalis confidentiaque ipsorum vehementer deminuuntur". Quod problema iam pridem „non finiri ad portam scholae". Unionis perquisitione emanavit 17% (septenas denas partes cenetesimas) Britannorum magistrorum, qui interrogati essent, iam aliquando molestatos esse telephono mobili aut epistulâ electronicâ.

At una res emanavit mira: Tertia tantum pars magistrorum interrogatorum dicit molestationes effectas esse a discipulis. Alii enim malefici sunt collegae et praepositi et ipsi discipulorum parentes. Ergo talium facinorum effectores sunt complurium generum quam soliti doli in scholâ nexi.

 

"Molestationem cyberneticam" nondum esse a scientistis investigatam

In Germaniâ hoc thema adhuc magnam partem est ignotum – saltim quantum attinet ad rationes statisticas. Nondum exstant talium casuum documenta collecta – casûs huius generis non debent nuntiari.

Nova perquisitio Europaea, cui nomen est "Teachers in bullying situations" („Magistri qui molestantur"), nunc casûs colligi incepti sunt. Cuius perquisitionis particeps est Universitas Luneburgensis. Ibidem perquiritur, quomodo magistri exemplis molestationis propositis se gerant.

Henricus Witteriede cooperator academicus hanc perquisitionem Luneburgensem dirigit: „Hoc thema" inquit „usque nunc et intra terram nostram et extra vix tractatum est". Molestationem magistrorum eo insignem esse, quod fiat per spatium temporis longius. Idem: „Si agitur de eventu singulari, non utar hôc nomine". At difficile esse exactê definire, utrum aliqua actio sit vera molestatio necne. Agi enim de re, quae difficilis sit mensuratu: singuli hominis sensu conscientiâve.

Si magister professione suâ vexatur...

In nosocomio Heiligenfeld, quod situm est in oppido Bad Kissingen, ii paedagogi auxilium petunt, qui problemata vitae scholaris cottidianae non iam superent nisi a psychiatris adiuti. Ervinus Schmidt, archiater: „Tensio psychica (stress) chronica eo efficitur, quod magister sentit alios habere vim ad se laborem exanclantem, se esse aliis obnoxium." Itaque magistro saepe laborem videri esse vexationem, "Magistri hôc modo aegrotantes sibi videntur non iam custodire posse labores suos. Non iam vident sensum habere ea quae sibi agenda sint."

Onera autem magistrorum exaucta sunt multiplicia: Classes augentur, parentes unâ ex parte fiunt magis magisque critici, alterâ ex parte liberos suos minus minusque educant, et grapheocratae ministerii cultualis magistris iterum iterumque nova imponunt onera.

Magna pars magistrorum, quae curantur in nosocomio Heiligenfeldiano, laborant depressione psychicâ, quae appellatur „burnout", i.e. ‚exustione’. Ervinus archiater: "Qui morbus" inquit „plerumque non efficitur indole geneticâ, sed vehementi psychicâ tensione (stress) professionali". Certo eventu – qualis fuit ille in scholâ Scoticâ factus – morbum denique erumpere.

Appellari administratores paginarum interretialium

Alicui magistro aegroto globus nivalis factum est symbolum impotentiae propriae: nam idem globus a discipulo magistri capiti iniectus erat.

Sed magistri, qui subeunt curationem psychotherapeuticam, sunt bonae spei. Nam in therapiâ investigantur causae problematum et dantur consilia practica. Ervinus archiater „Aegroti" inquit „si sunt curati, magnam partem denuo funguntur officio suo scholari".

Britanni autem nunc disputant, quomodo impediri possit malus abusus instrumentorum technicorum. Itaque unio magistrorum docentiumque sedium interretialium administratores adhortata est, ut quam maturrimê de paginis interretialibus tollant diffamationes.

In casu Scoti magistri denudati hoc factum est eo quod prima versio scopocinematis sublata est de statione interretiali „YouTube" – sed demum postquam imagines infames publicatae sunt per totum orbem terrarum. Nec impediri potest, ne idem scopocinema adhuc in interreti inveniatur copiatum.

Hanc relationem d.10. m.Apr. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

TURBA FRANCOGALLICA

Magistrum discipulo alapam duxisse – primo esse custodiâ retentum, postea assensu publico comprobatum

Puer undecim annos natus magistrum appellavit "connard" (i.e. baburrus)¹. Tum magister ei alapam duxit. Hac alapâ in oeco classiario ductâ nunc commoventur Francogalli: Parentes et politici indignantur – de discipulo. Fillon minister primarius consternatus est, quod magister per unum diem est +arrestatus, i.e. publicâ custodiâ retentus.

Berlaimont ex oppidulo Francogalliae septentrionalis – In mensâ discipuli est chaos fasciculorum librorumque. Coram discipulis classis congregatis magister monuit discipulum undecim annos natum, ut ordinem servaret, sed non est auditus. Deinde manu motâ de mensâ demovit omnes res ibi positas. Tum discipulus classis sextae convicio "connard!" („baburre!") magistrum increpuit – itaque magister ei alapam duxit. Magister postea se excusans: "Nihil" inquit „fuit nisi reflexus (nervalis)". Se antea numquam sic tractatum esse a discipulo².

 

Diurnarii ante scholam Gilles-de-Chin congregati: Alapa tenet hominum animos attentos.

Hĭc eventus effectum habuit ad ambos – quo nunc commovetur natio Francogallica. Propter asperam istam offensionem scholae rectores puerum undenarium per triduum a scholâ prohibuerunt. At pater pueri, astynomus, curavit, ut magister in *astyphylacêum arcesseretur, interrogaretur, per 24 horas custodiâ retineretur.

Ex eo tempore greges televisorii obsident scholam Gilles-de-Chin, quae sita est in Berlaimont oppidulo (adn. interpretis: est potius vicus: sec. Wikipediam habet 3.228 tantum incolas) Francogalliae septentrionalis. Paedagogus publicê a multis vituperatur, sed simul etiam permulti eidem publicê assentiuntur. Itaque die Lunae parentes et discipuli quondam huius magistri necnon collegae congregati sunt in aulâ scholae, ut manifestarent se cum eo consentire. Michael Drevred syndicatûs magistrorum locutor ab ephemeride „Le Monde" interrogatus: "Is" inquit „est magister bonus, laudantur eius facultates et administrativae et paedagogicae". Alapatoris adiutores collegêrunt plus 15.000 (quindecim milia) subscriptionum. Multi non sôlum subscripserunt, sed etiam adnotatiunculas addiderunt, velut: "Unum est certum – illi omnes cecidêrunt in insaniam" aut "Bono animo sis, nos omnes tecum consentîmus".

Minister primarius: "Ita, equidem adiuvo hunc magistrum"

Mirum esse videtur Francogallos sic sentire. Sicut in Germaniâ, etiam in Francogalliâ poena mulcandi in scholis est vetita, quod oportet in civitate mansuetâ. Sed sunt quaedam differentiae: In Germaniâ ex a.2000 parentibus lêge est interdictum, ne liberos „puniant poenâ corporali neve laedant eorum animam." E contrario parentibus Francogallis adhuc licet ûti castigatione corporali, dummodo moderatam. Ab hôc autem iure plerique Francogalli nolunt privari, nolunt hoc interdîci. Necnon in interrogatione m.Decembri publicatâ e denis parentibus noveni indicaverunt se liberos suos interdum mulcare.

Itaque multi Francogalli consentiunt cum magistro alapatore. Nec deest assensio politicorum: Xavier Darcos minister eruditionis quadamtenus assensionem significavit et interrogatus dixit saepius magistris vim afferri a discipulis quam discipulis a magistris. Procul omni dubio magistrum male egisse a discipulo provocatum, sed puerum iam saepe insignem fuisse moribus suis perquam incultis asperisque.

Etiam Franciscus (François) Fillon Francogalliae minister primarius pandit: "Ita est, equidem adiuvo hunc magistrum". Idem in emissione radiophonicâ interrogatus dixit alapam non esse „bonam solutionem" problematis, sed magistros „egêre aliquantulo disciplinae aliquantuloque respectûs", ut discipulos possent instituere. "Non licet pati discipulum appellare magistrum ‚baburrum’". Etsi alapa magistri non esset excusanda, consequentias iuridicas imminentes sibi videri inîquas: Franciscus: „Ut" inquit „verum confitear: equidem, ut sum civis et pater discipulorum, consternatus sum eo quod ille magister ab astyphylacibus custodiâ est retentus".

D.27. m.Mart. paedagogus, qui a patre pueri propter vim graviorem minorenni allatam³ in ius est vocatus, causam dicet coram iudice civili oppidi Avesnes-Sur-Helpe. Si condemnatus erit, poterit fieri, ut puniatur custodiâ. Scholae rectores nondum dixerunt, quae inde consequi possent.

_____________________________________

 

 

 

nomen oppiduli: Berlaimont. - nomen scholae: Gilles-de-Chin

¹connard – est verbum increpatorium, quo dicitur homo stultus et ineptus esse. In antiquis litteris Latinis inveniuntur haec verba increpatoria comparabilia: fungus, caudex, truncus, baro, bardus, blennus, baburrus, gurdus, gurdonicus. cfr http://fr.wiktionary.org/wiki/connard: „(Vulgaire) Insulte désignant quelqu’un qui se comporte de façon déplaisante ou déplacée par manque d'intelligence, de savoir-vivre ou de scrupules. - croisement étymologique : visiblement formé (XXe siècle?) de con et suffixe en -ard, mais dérive par déformation du mot plus ancien cornard dans son acception d'injure ... Traductions: tchèque : hajzl (cs)*, kráva (cs)* - allemand : Blödmann (de)*, Scheißkerl (de)*, Vollidiot (de)* - espagnol : huevón (es)*, hijoputa (es)*, - cabrón (es)* - grec : μαλάκας (el)* - anglais : jackass (en)* - portugais : idiota (pt)*, cretino (pt)* - néerlandais : stomme lul / trut (nl)* ...." - In theodiscâ relatione originali (spiegel online) convicium Francogallicum theodiscê redditur verbo increpatorio „Arschloch". (i.e. verbatim „culus"). Haec versio vituperatur (http://zettelsraum.blogspot.com/): „...Der Lehrer hatte einen Schüler geohrfeigt, nachdem dieser ihn "connard" genannt hatte. Wie die meisten Schimpfwörter kann man das sehr unterschiedlich übersetzen. Idiot, Dummkopf, Blödmann, Spinner, Dumpfbacke, Hirni, Trottel sind mögliche Übersetzungen. Die von "Spiegel Online" gewählte oder von einer Agentur übernommene Übersetzung "Arschloch" ist falsch; da scheint eine Verwechslung zwischen "con" (dumm) und "cul" (Arsch) vorzuliegen."

con i.q. connard. cfr Wikipédia, l'encyclopédie libre: " Con " est un mot français vulgaire qui désigne à l’origine le sexe de la femme (Lat. cunnus). Au XXIe siècle, il s’utilise surtout comme une insulte destinée à identifier une personne comme étant stupide, naïve ou désagréable, de même que ses dérivés " connard " et " connasse " qui se concentrent sur la dernière acception. Con a aussi un emploi impersonnel, souvent dépréciatif. Le mot connerie est formé sur le mot con.

cornard „cornard masculin /kɔʁ.naʁ/ . cfr http://fr.wiktionary.org/wiki/cornard: „Celui qui est trompé par sa femme." - i.e. Latinê urūca sive ninnarus:

ninnarus, -i m. cfr Lat. ninnarus v. Walde-Hofmann, Lateinisches etymologisches Wörterbuch, t.2, 5.ed. , Heidelberg 1972, p.170, s.v. ninnium, lin.9sqq.: „Vgl. nonna sowie ninnarus ‚cuius uxor moechatur, scit et tacet’, neben νανναρίς˙ κίναιδος ναννάριον ... εδος τι σώτων Hes. (Sonny ALL. 12,127)."

urūca, -ae f. Apud Iuvenalem maritus, qui fraudatur ab uxore moechante, dicitur „uruca", i.e. eruca (quae proprie est vermiculus, larva papilionis). cfr IUV.sat.6,268: Semper habet lites alternaque iurgia lectus/ in quo nupta iacet; minimum dormitur in illo./ Tum gravis illa viro, tunc orba tigride peior, / cum simulat gemitus occulti conscia facti,/ aut odit pueros aut ficta paelice plorat/ uberibus semper lacrimis semperque paratis/ in statione sua atque exspectantibus illam,/ quo iubeat manare modo. Tu credis amorem,/ tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis/ exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas/ si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae! --- Falsa lectio obsoleta videtur esse „curuca", quae in nonnullis lexicis indicatur pro marito ab uxore moechâ fraudato (Theod. „gehörnter Ehemann, Hahnrei". – ceterum etiam in sermone Coreanico nomen erucae (brassicam vorantis) metaphoricê dicitur pro homine stulto, inepto (Corean. kumbaengi).

²spiegel online (theodisce): "Es war reiner Reflex", entschuldigte er sich später. Noch nie habe ihn ein Schüler so behandelt". – cfr http://www.20min.ch/ro/news/monde/story/31047043 (Francogallice): "En trente ans de carrière, on ne m’avait jamais parlé comme ça. Mon sang n’a fait qu’un tour, et je l’ai giflé"

³ Francogallicê: "violence aggravée sur mineur".

Hanc relationem d.07.m.Febr. a.2008 h.08.10 in periodico interretiali „Spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit notulisque lexicographicis instruxit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Phryne

Symbola e Wikipediâ encyclopaediâ liberâ excerpta


Venus Colonna, copia „Veneris Cnidêae" a Praxitele confectae

(Cuius exemplar ipsa Phryne dicitur fuisse)

Jean-Léon Gérôme: „Phrynê coram Areopago stans", a.1861, Oecus artificiorum Hammaburgensis

Phryne (Graecê Φρύνη - Phrýnē) fuit hetaera Graeca illustris Thespiensis (gr. Θέσπεια – Thespeia; lat. Thespiae), quae vixit quarto saeculo a.Chr.n. Eadem originaliter nomine fuerat Mnēsaretē´ (gr. Μνησαρετή), quod significat fere i.q. „memor virtutis", postea eidem nomen impositum est Phryne („bufo, rubeta") propter colorem cutis paululo olivaceum. Quae primo erat pauper mercatrix capparium (capparis, -is f. est herba condimentaria), sed pulchritudinis suae causâ nacta est divitias extraordinarias. Quibus divitiis fieri potuit, ut Phryne praeberet se sumptibus propriis restauraturam esse moenia Thebarum, si quidem Thebani moenibus inscriberent verba, quae essent: „Alexander ea destruxit, Phryne hetaera restauravit", sed hoc numquam fecit.[1]

Phryne, cum esset florentissima, dicebatur esse deae Veneris repraesentatrix optima. Itaque Apelles pictor eadem usus est exemplo Veneris suae Anadyomenes, Praxiteles Veneris suae Cnidêae. In quodam templo Thespiensi iuxta statuam Veneris a Praxitele confectam stabat etiam statua Phrynes ab eodem artifice creata.

Graeci dicebant neminem resistere posse huic mulieri formosissimae, omnes ab eadem attrahi inevitabiliter. Phrynen cum sibi arrogaret se pulchritudine parem esse deae Veneri, accusatam esse impietatis. At hac accusatione effectum esse mox scandalon Athenarum gravissimum. Nonnulli referunt Phrynen coram iudicibus Areopagi stantem capillos effudisse, vestem deposuisse, congregatisque viris ut ‚indicium’ ostentasse; deinde eandem esse absolutam. Alii autem referunt Phrynen ab amatore sui et patrono, viro politico nominis Hyperîdes (389–322 a.Chr.n.), denudatam et deinde absolutam.[2] Haec scaena illustrata est a Iohanne Leone französische Maler (Jean-Léon) Gérôme pictore Francogallo a.1861 in imagine, c.t. Phryne coram Areopago stans" („Phryné devant l’aréopage").

Effectus modernus

A.1922 Ericus (Erich) Frey patronus usus est ratione Phrynes („Phryne-Taktik"), ut absolveretur Lola Bach denudatrix, quae accusaretur publicae offensionis excitatae.[3]

Litterae secundariae

Testimonia

  1. Hoc refertur a grammatico Callistrato in Athenaei Dipnosophista, lib.XIII, 60.
  2. Athenaeus, Dipnosophista XIII 590e-f et Pseudo-Plutarchus, Vitae decem oratorum (i.e. pars Moralium) 849e referunt Hyperidem nihil denudasse nisi Phrynes mammas; sed Quintilianus in Institutione Oratoria II 15,9 Phrynen a Hyperide denudatam esse totam.
  3. Erich Frey: Ich beantrage Freispruch. Aus den Erinnerungen des Strafverteidigers Prof. Dr. Dr. Erich Frey. Blüchert Verlag, Hamburg 1959.

 

ATHENODORUS Dipnosophistes XIII 60

60. ᾿Απολλόδωρος δ' ἐν τῷ περὶ ῾Εταιρῶν δύο ἀναγράφει Φρύνας γεγονέναι, ὧν τὴν μὲν ἐπικαλεῖσθαι Κλαυσιγέλωτα, τὴν δὲ Σαπέρδιον. ῾Ηρόδικος δὲ ἐν ἕκτῳ Κωμῳδουμένων τὴν μὲν παρὰ τοῖς ῥήτορσί φησιν ὀνομαζομένην Σηστὸν καλεῖσθαι διὰ τὸ ἀποσήθειν καὶ ἀποδύειν τοὺς συνόντας αὐτῇ, τὴν δὲ Θεσπικήν. ᾿Επλούτει δὲ σφόδρα ἡ Φρύνη καὶ ὑπισχνεῖτο τειχιεῖν τὰς Θήβας, ἐὰν ἐπιγράψωσιν Θηβαῖοι ὅτι “᾿Αλέξανδρος μὲν κατέσκαψεν, ἀνέστησεν δὲ Φρύνη ἡ ἑταίρα”, ὡς ἱστορεῖ Καλλίστρατος ἐν τῷ περὶ ῾Εταιρῶν. Εἴρηκεν δὲ περὶ τοῦ πλοτου αὐτῆς Τιμοκλῆς ὁ κωμικὸς ἐν Νεαίριᾳ - πρόκειται τὸ μαρτύριον - καὶ ῎Αμφις ἐν Κουρίδι. Παρεσίτει δὲ τῇ Φρύνῃ Γρυλλίων εἷς ὢν τῶν ᾿Αρεοπαγιτῶν, ὡς καὶ Σάτυρος ὁ ᾿Ολύνθιος ὑποκριτὴς Παμφίλῃ. ᾿Αριστογείτων δὲ ἐν τῷ κατὰ Φρύνης τὸ κύριόν φησιν αὐτῆς εἶναι νομα Μνησαρέτην. Οὐκ ἀγνοῶ δὲ ὅτι τὸν ἐπιγραφόμενον κατ' αὐτῆς Εὐθίου λόγον Διόδωρος ὁ περιηγητὴς ᾿Αναξιμένους φησὶν εἶναι. Ποσείδιππος δ' ὁ κωμικὸς ἐν ᾿Εφεσίᾳ τάδε φησὶν περὶ αὐτῆς·

Φρύνη ποθ' ἡμῶν γέγονεν ἐπιφανεστάτη πολὺ τῶν ἑταιρῶν. Καὶ γὰρ εἰ νεωτέρα τῶν τό τεχρόν ωνεἶ, τόν γ'ἀγῶν' ἀκήκοας. Βλάπτειν δοκοῦσα τοὺς βίους μείζους βλάβας τὴν ἡλιαίαν εἷλε περὶ τοῦ σώματος...

καὶ τῶν δικαστῶν καθ'ἕνα δεξιουμένη μετὰ δακρύων διέσωσε τὴν ψυχὴν μόλις.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

CRABATUS SIVE MOLENDINUM SATANICUM (IV)

Fabula Otfridi Preußler a Nicolao Groß in Latinum conversa

Würzburg 1971

__________________________________

Duri labores

Crabato incohatum est tempus durum, magister eum, ut laboraret, instigabat immisericorditer. „Ubinam latês, Crabate? Hic sunt nonnulli sacci frumenti ad granarium trahendi!" et: „Crabate, vĕni huc! Frumentum est ibi, in paleario – vatillo transpone, sed funditus, ne germinet!" aut: „Farina, quam heri cribrasti, est plena glumarum. Quam post cenam suscipies purgandam, nec cubitum ibis nisi illa erit purissima!"

Magus Magister molitor (Christian Redl) artem nigram fataliter exercens

Molendînum in Uligine Coselianâ situm diem de die molebat, diebus feriatis et inferiatis, a summo mâne usque ad primas tenebras. Semel tantum in septimanâ, die Veneris, pueri molinarii opus diurnum prius finiebant quam aliis diebus, et die Saturni opus incohabant duabus horis serius.

Nisi Crabatus frumentum trahebat vel farinam cribrabat, ei lignum erat findendum, nives amovendae, aqua ad coquinam ferenda, equi strigillandi, carro stercus e stabulo vaccario vehendum – ne multa, semper satis ei faciendum erat; vespere autem sacco stramenticio incubans Crabatus sibi videbatur torqueri. Lumbi dolebant, cutis umerorum erat detrita, bracchia et crura tam vehementer dolebant, ut vix pateretur.

Crabatus admirabatur consocios suos. Duro opere diurno in molendîno faciendo illi nullo modo videbantur gravari, nemo fatigabatur, nemo querebatur, nemo laborans sudabat vel anhelabat.

Aliquo mâne Crabatus studebat aditum, qui ducebat ad puteum, vatillo a nive privare. Nocte praeteritâ indesinenter ninxerat, vento nives inflatae erant semitîs et ponticulîs. Crabatus dentibus frendebat, cum acriter dolerent lumbi, quandocumque nivem vatillo proiciebat. Tum Tonda e domo illum advênit. Cum cognovisset neminem praeter se ambos adesse, manum umero Crabati imposuit.

„Ne desinas, Crabate..."

Tum puer sibi visus est recreari novis viribus. Doloribus subito sublatis vatillum corripuit; perrexisset nives amovere studio flagrantissimo, nisi Tonda prensam eius dextram attinuisset.

„Ne Magister" inquit „hoc animadvertat neve Lysco!"

Lysco, longurio macerrimus, naso acuto, limis oculis, primo iam die Crabato non nimis placuerat: qui videbatur esse otacustes, odorisequus, tenebrio, subdolus subreptator, quin ullo momento temporis non immineret.

Crabatus „Intellexi" dixit et vatillum vibrans praetexebat se laborare magnâ cum molestiâ atque difficultate. Paulo post Lysco praeteriit tamquam fortuito.

„Heus Crabate" inquit „quomodo sapiunt labores?"

Puer mussitans: „Quomodo isti sapiant!" inquit „Fac devores merdam caninam, Lysco – ut scias istoc."

Inde Tonda saepius ad Crabatum veniebat eidemque clam manum imponebat. Deinde puer sentiebat se recreari viribus recentibus laboresque vel durissimos aliquamdiu facile exanclabat.

Ecce Tonda (Daniel Brühl) socius molitoris maximus natu Crabatique amicus.

Magister et Lysco nihil acceperunt de his omnibus – nec ceteri pueri molinarii: neque Michael neque Martinus, consobrini, quorum alter altero haud minus robustus et clemens erat; neque Andreas, ioculator variolis cicatricatis obsitus, neque Hanzo, quem vocabant taurum, cervice taurino cum esset et capillis detonsis; neque Petrus, qui horas subsicivas degebat cochlearibus scalpro fabricandis, neque Stasco, omnis Minervae homo, qui erat mustelae agilitate necnon habilitate illius simioli, quem Crabatus annis antea admiratus erat in nundinis, quae fiebant Regivarthae. Nec Cito, qui circumambulabat semper vultu ita adducto, ut eius stomacho inesse videretur integra lîbra clavorum sutoriorum, nec Cubo, vir taciturnus, hanc rem animadverterunt – ne dicamus de stulto Iurone.

Iuro, catulaster robustus, cruribus brevibus, planissimâ facie lentiginosâ, officio fungebatur post Tondam e tempore longissimo. Ad artem molendi exercendam parum utilis erat, quia, ut Andreas solebat dicere irrisoriê, „stultior erat, quam ut discerneret farinam et furfures"; et quod îdem non iam pridem negligentiae causâ in molendîni machinamenta incidisset mŏlîsque esset fataliter interpositus: hoc infortunium non impeditum esse nisi eo, quod ipsis hominibus stultissimis res succederent felicissimê.

Ad talia verba audienda Iuro erat assuefactus. Patienter audiebat se ab Andreâ subsannari; nullo verbo contradicebat, cum Cito ei plagas minabatur causa vel minima; et quandocumque pueri molinarii ei, quod saepe fiebat, dolum nectebant, Iuro hoc subridens patiebatur, quasi diceret: „Quidnam vultis – me esse Iuronem stultum, sic quoque scio."

Sôla ad opera domestica facienda Iuro non erat nimis stultus. Quia necesse erat etiam has res ab aliquo perfici, omnes consenserunt haec opera curanda esse a Iurone: cibos coquere et instrumenta escaria eluere, panem furno coquere, fornacem accendere, pavimentum everrere, scalas panno defricare, pulverem amovere, lavandaria lavare, ferramento levigare et cetera omnia, quae facienda erant in coquinâ et domo reliquâ. Necnon Iuro curabat gallinas et anseres et porcos.

Puer omnino nesciebat, quomodo Iuroni contingeret, ut tot officiis satisfaceret. At consociis haec omnia videbantur nullo modo extraordinaria nullâque laude digna esse, immo ipse Magister Iuronem tractabat tamquam homuncionem miserrimum. Crabato cum haec non probê fieri viderentur, aliquando – postquam strue lignorum in coquinam allatâ Iuro gratiae causâ (quod non primum fecit) eius sacculo bracarum indidit laciniam farciminis - : aliquando Crabatus Iuronem apertê allocutus est:

„Non intellego, quare tu patiaris tantas iniurias."

„Egon’?" Iuro mirans quaesivit.

„Ita – tu!" Crabatus dixit. „Magister te vexat turpissimê necnon sociii te irrident."

Iuro: „Nec Tonda" inquit „me irridet nec tu".

Crabatus contradicens: „Quid" inquit „hoc prodest. Ego si essem tuo loco, scirem, quid facerem. Ego me defenderem, intellegisne, nil mali paterer – neque a Citone neque ab Andrea neque ab ullo alio factum!"

„Hem" Iuro dixit cervîcem scalpens. „Fortasse tu, Crabate – tu scires hoc facere...At si quis est stultus?"

„Si ita, aufuge!" puer vocavit. „Hinc aufuge – et quaere alibi locum, ubi melius te habeas!"

„Aufugere?" Paulisper Iuro nequaquam visus est stultus esse, sed spe deceptus et fatigatus. „Ah, Crabate, quomodo conêris hinc aufugere!"

„Mihi quidem non est causa, cur aufugiam."

„Non" Iuro mussitans inquit, „causam certê non habes – speremus te non esse habiturum..."

Deinde Iuro frustum panis indidit alteri Crabati vestimenti sacculo, abnuit puero gratias acturo, eundemque per ianuam emovit: quadamtenus stultê subridens, ut solebat facere.

Crabatus autem panem atque farciminis laciniam sibi usque ad vesperum servavit. Paulo post cenam, cum socii molinarii in cellâ familiaricâ a laboribus requiescebant, Petrus res scalpriles attulit, ceteri coeperunt tempus terere fabellis narrandis, puer e circulo remotus in granarium ascendit, ubi oscitans in saccum suum stramenticium se iniecit. Deinde panem farcimenque manducavit; et in dorso recubanti cibisque indulgenti subvenit Iuro – et sermo in coquinâ factus.

Crabatus verbum „Aufugere?" recordatus cogitavit: "Quidnam ego fugiam? Certê labores sunt sat duri – nisi adiuvarer a Tondâ, male me haberem. Sed cibi sunt boni et opipari, est mihi tectum, quo obtegar – et mâne surgens scio vespere mihi fore certum cubile: calidum et siccum et satis molle, expers cimicum pulicumve. Nonne haec sunt plura, quam licuit somniare puero mendico?"

 

(Quinta pars sequetur!)

CRABATUM LATINE REDDIT

NICOLAUS GROSS

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

 

VOCABULA ZOOLOGICA (VI)

ex Orbe Picto pentaglotto excerpta et Latinê reddita

 

CORBEIL, Jean-Claude/ ARCHAMBAULT, Ariane: PONS Bildwörterbuch Deutsch-Englisch-Französisch-Spanisch-Italienisch. Stuttgart etc. (Ernst Klett Sprachen) 2003.

In hôc Orbe Picto mirabili 35.000 (triginta quinque milia) notionum imaginibus sunt illustrata et quinque linguis Europaeis denominata: Theodiscâ et Anglicâ et Francogallicâ et Hispanicâ et Italicâ. Nos autem coepimus addere vocabula Latina, quorum hôc loco praebemus partem, quae spectat ad zoologiam (VOCABULA ZOOLOGICA VI).

Provinciae rerum, quarum imagines et vocabula in Klettiani Orbis Picti paginis 920 (nongentis viginti) inveniuntur, sunt hae quae sequuntur:

I.ASTRONOMIA – II. TERRA – III.REGNUM PLANTARUM – IV.REGNUM ANIMALIUM – V.HOMO – VI.NUTRIMENTA ET INSTRUMENTA COQUINARIA – VII.DOMESTICA – VIII.PLASSATIO DOMESTICA ET OPERA HORTULANA – IX.VESTIMENTA – X.INSTRUMENTA PERSONALIA – XI.ARS ET ARCHITECTURA – XII.COMMUNICATIO ET INSTRUMENTA GRAPHEICA – XIII.TRANSPORTUS ET VEHICULA – XIV.ENERGIA – XV.SCIENTIAE – XVI.ATHLETICA ET LUDICRA.

Babae, quanta copia! quanta ubertas! quanta multiplicitas! Qui Orbis Pictus etiam lexicographis Latinitatis recentioris est aurifodina et cornu copiae. Nam iidem vocabulis linguarum, praesertim Romanicarum, in eodem indicatis usi saepe perfacile inveniunt vocabulum Latinissimum. En cara Lectrix, care Lector, habeas partem botanicam huius enchiridii singularis vocabulis Latinis ditificatam (VOCABULA ZOOLOGICA VI = IV. REGNUM ANIMALIUM VI).

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

p.127

Unterseite des Hufs

plantar surface of the hoof

face plantaire du sabot

superficie plantar del casco

superficie

plantare dello zoccolo

superficiēs

plantāris ungulae

 

Ballen

bulb

glome

pulpejo

glomo

glomus, -eris n.

 

Trachte

heel

talon

talón

tallone

tālus, -ī m.

 

Hornstrahl

frog

fourchette

ranilla

fettone

furcilla, -ae f.

 

Eckstrebe

bar

barre

barra

barra

barra, -ae f.

[DAUZAT 75, s.v. barre]

 

Trachtenwand

quarter

quartier

cuarto

quarto

pariēs tālāris

 

Seitenwand

side wall

mamelle

pared lateral

mammella

pariēs laterālis

 

Zehenwand

toe

pince

uña

punta

digitus, -ī m.

 

weiße Linie

white line

ligne blanche

limbo de la palma

linea bianca

līnea alba

 

Hornwand

wall

paroi

pared

parete

pariēs, parietis m.

 

Hornsohle

sole

sole

palma

suola

solea, -ae f.

 

seitliche Strahlgrube

lateral groove

lacuna latérale

laguna lateral

solco laterale

sulcus laterālis

 

mittlere Strahlgrube

median groove

lacune médiane

laguna medial

solco mediano

sulcus medius

 

Hufeisen

horseshoe

fer à cheval

herradura

ferro di cavallo

*hippocrēpis,

-idis f.;

ferrum ungulāre

 

 

Trachtenwand

quarter

quartier

cuarto

quarto

pariēs tālāris

 

Nagel

nail

clou

clavo

chiodo

clāvus, -ī m.

 

Seitenwand

side wall

mamelle

pared lateral

mammella

pariēs laterālis

 

äußerer Rand

outer edge

rive externe

borde externo

orlo esterno

margō exterior

 

innerer Rand

inner edge

rive interne

borde interno

orlo interno

margō interior

 

Zeh

toe

pince

uña

punta

digitus, -ī m.

 

Nagelloch

nail hole

étampure

clavera

stampa

forāmen clāvārium

 

Schenkel

branch

branche

rama

ramo

rāmus, -ī m.

 

Trachte

heel

éponge

talón

tallone

tālus, -ī m.

 

Huf

hoof

sabot

casco

zoccolo

ungula, -ae f.

 

Zehenwand

toe

pince

uña

punta

pariēs digitālis

 

Zehenaufzug

toe clip

pinçon

pestaña

barbetta

fībula digitālis

 

Hufeisen

horseshoe

fer

herradura

ferro di cavallo

*hippocrēpis,

-idis f.;

ferrum ungulāre

 

 

Seitenwand

side wall

mamelle

pared lateral

mammella

pariēs laterālis

 

Trachtenwand

quarter

quartier

cuarto

quarto

   

Trachte

heel

talon

talón

tallone

tālus, -ī m.

 

Ballen

bulb

glome

pulpejo

glomo

glomus, -eris n.

 

Saumrand

coronet

bourrelet

corona

benda perioplica

corōnula, -ae f.

 

Beispiele für Hufe

examples of hoofs

exemples de sabots

ejemplos de pezuñas

esempi di zoccoli

exempla

ungulārum

 

Ein-Zehenhuf

one-toe hoof

sabot à un doigt

pezuña de un pesuño

zoccolo monodattilo

ungula

monodactyla

 

Zwei-Zehenhuf

two-toed hoof

sabot à deux doigts

pezuña de dos pesuños

zoccolo bidattilo

ungula

didactyla

 

Drei-Zehenhuf

threee-toed hoof

sabot à trois doigts

pezuña de tres pesuños

zoccolo tridattilo

ungula

tridactyla

 

Vier-Zehenhuf

one-toe hoof

sabot à quatre doigts

pezuña de cuatro pesuño

zoccolo tetradattilo

ungula

tetradactyla

 

p.128

Beispiele für Huftiere

examples of ungulate mammals

exemples de mammifères ongulés

ejemplos de mamíferos ungulados

esempi di mamiferi ungulati

exempla

mammālium

ungulātōrum

 

 

Nabelschwein

peccary

pécari

pécari

pecari

*pacīra, -ae f.

[zool. Fam. Tayassuidae,

e.g. Tayassu pecari.

cfr Concise Oxford

Dictionary of English

Etymology peccary Central

and S. Amer. quadruped allied

to the swine. XVII (pakeera,

pec(c)ary). Carib pakira.]

 

 

 

 

 

 

 

 

Wildschwein

wild boar

sanglier

jabalí

cinghiale

aper, aprī m.;

sūs ferus

 

Schwein

pig

porc

cerdo

maiale

porcus, -ī m.

Ziege

goat

chèvre

cabra

capra

capra, -ae f.

 

Antilope

antelope

antilope

antílope

antilope

+antalopus, -ī m.

lat. antalopus

gr. άνθόλοψ)

 

 

Schaf

sheep

mouton

oveja

pecora

ovis, -is f.

 

Kalb

calf

veau

ternero

vitello

vitulus, -ī m.

 

Weißwedelhirsch

white-tailed deer

cerf de Virginie

ciervo de Virginia

cervo dalla coda bianca

Odocoileus

virginiānus

 

Reh

roe(-deer)

chevreuil

corzo

capriolo

capreolus, -ī m.

 

Mufflon

mouflon

mouflon

muflón

muflone

mūsmō, -ōnis m.

[PLIN.nat.8,199; 28,151]

 

Rentier

reindeer

renne

reno

renna

+tarandrus, -ī m.

[PLIN.nat.8,123]

 

Rothirsch

stag, hart, deer

cerf

ciervo

cervo

cervus, -ī m.

[zool. Cervus elaphus]

 

Wapitihirsch

Canadian elk

cerf du Canada

uapiti

wapiti

Cervus

canadēnsis

 

Okapi

okapi

okapi

okapi

okapi

*okapia, -ae f.

 

Esel

ass

âne

asno

asino

asinus, -ī m.

 

Maultier

mule

mulet

mula

mulo

mūlus, -ī m.

 

Kuh

cow

vache

vaca

mucca

vacca, -ae f.

 

Zebra

zebra

zèbre

cebra

zebra

hippotigris, -idis m.

[DIO CASSIUS 77,6

‚a large kind of tiger’,

LIDDELL-SCOTT; sed zool.

Genus: Equus

Subgenus: Hippotigris ]

 

 

 

 

 

Lama

llama

lama

llama

lama

*lāma, -ae f.

[zool. Lama glama]

 

Bison

bison

bison

bisonte

bisonte

bisōn, bisontis m.

[PLIN.nat.8,38]

 

Büffel

buffalo

buffle

búfalo

bufalo

bubalus, -ī m.

 

p.129

           

Ochse

ox

bœuf

buey

bue

bōs, bovis m.

 

Yak

yak

yack

yak

yak

Bōs mūtus

 

Pferd

horse

cheval

caballo

cavallo

equus, -ī m.

 

Elch

elk

élan

alce

alce

alcēs, -is f.

 

Kamel

camel

chameau

camello

cammello

camēlus, -ī m.

 

Dromedar

dromedary

dromadaire

dromedario

dromedario

dromas, -adis m.

 

Nashorn

rhinoceros

rhinocéros

rinoceronte

rinoceronte

rhīnocerōs,

-ōtis m.

 

Nilpferd

hippopotamus

hippopotame

hipopótamo

ippopotamo

hippopotamus,

-ī m.

 

Elefant

elephant

éléphant

elefante

elefante

elephas, -antis m.;

elephantus, -ī m.

 

Giraffe

giraffe

girafe

jirafa

giraffa

camēlopardalis,

-is f.

 

 

 

(Proxima pars sequetur: VOCABULA ZOOLOGICA VII )

Haec vocabula zoologica

excerpsit et in Latinum convertit

 

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/